

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 3: Versus 18
Et Andream.[HIER.]Qui viriliter vim facit perditionis suae ut responsum mortis semper in se habeat et animam semper in manibus suis.Et Philippum.[ID.]Quios lampadisest, qui illuminat ore quod accepit, cui datum est opus oris illuminati. Hoc locutionis genus saepe Scriptura commemorat, quando nomina propter mysteria sunt posita: quod nunc evangelista, ex Dei persona vehementer affectans interserit.Et Bartholomaeum.[ID.]Qui est filius suspendentis aquas, illius scilicet qui dixit:Mandabo nubibus meis ne pluant[Isa. 5.]. Nomen vero filii Dei per pacem et dilectionem acquiritur:Beatienimpacifici, quoniam filii Dei vocabuntur[Matth. 5.]. Et:Diligite inimicos vestrosut sitisfilii Dei[Luc. 6.].Et Matthaeum.Qui estdonatus:cui non solum remissio peccatorum, sed etiam in apostolorum numero esse datur,ut leo et bos simul comedant, et lupus cum agno[Isa. 11.].Nota, quod alii evangelistae Matthaeum praeponunt, et publicanum non dicunt. Ipse post Thomam se ponit, et publicanum se dicit.Et Thomam.[ID.]Qui estabyssus.Multi enim profunda sciunt, sed non proferunt.Unde scio hominem in Christo,etc., usque:quae non licet homini loqui[II Cor. 12.].[BEDA.]Thomas abyssus: quia altitudinem virtutis in resurrectione penetravit. Vel geminus, graece quod diciturdidymus,id est, dubius propter dubium cor, quia resurrectionem vix credidit.Et Jacobum Alphaei.Id est, docti vel millesimi, cujusa latere cadent mille, et decem millia a dextris tuis[Psal. 90.].[BEDA.]Jacobum Alphaei, qui et frater Domini dicitur: quia Maria Alphaei fuit soror, etc., usque ad post resurrectionem statim Jerosolymorum ordinatur episcopus, tanquam doctus vel docti filius.Thaddaeum.Custos cordis. Hunc Lucas in Evangelio, et in Actibus apostolorum Judam Jacobi nominat, quia frater Jacobi fratris Domini. Unde dicitur filius Mariae matris Jacobi et Joseph et Judae et Simonis.[HIER.]Et Thaddaeum,qui estcorculus,id est, cordis cultor qui servat cor suum omni custodia. Munditia namque cordis videtur Deus ut per vitrum mundum.Et Simonem.[BEDA.]Simon Cananaeus a Cana vico Galilaeae, qui et SimonZelotes,id est, aemulator. Cana, Zelus; Cananaeus, Zelotes.Et Simonem Cananaeum.Qui et Zelotes Simon ponens vel habens tristitiam.Beatinamquequi lugent, quoniam ipsi consolabuntur[Matth. 5.]. Trinum luctum implet qui consolationem quaerit futuram. Deflet propria peccata cum David et Maria. Cum Paulo flet cum flentibus. Et flet multum cum Joanne qui dicebat:Et ego flebam multum: quia nemo dignus inventus est aperire librum et solvere signacula ejus[Apoc. 5.]. Zelotes autem dicitur quem comedit zelus domus Dei, ut Phinees:Et cessavit quassatio[Num. 25.].